Epistola ad Hebraeos*

Caput 1: Versus 3

Qui cum sit splendor gloriae,etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coaeternum et coaequalem Patri, ejusdemque cum eo substantiae, sed alterum in persona.Figura substantiae.Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed aequalis, quia non dissimilis, sicut ipse ait:Pater in me est;et:Qui videt me, videt et Patrem meumJoan. 14.. Attende quod haec nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur.Portansque omnia,etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturae, quae virtus si ab eis quae condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret.Purgationem.Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait:Sedet,etc.In excelsis.Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris aequalitatem.
(* Traductions européennes)